# Ab Urbe Condita 29.1.1-2

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, 29.1.1 to 29.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/29.1.1

Scipio postquam in Siciliam uenit, uoluntarios milites ordinauit centuriauitque. ex iis trecentos iuuenes, florentes aetate et uirium robore insignes, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati seruarentur. tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites qui secum in Africam traicerent legit, diemque iis qua equis armisque instructi atque ornati adessent edixit. grauis ea militia, procul domo, terra marique multos labores magna pericula allatura uidebatur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. ubi dies quae dicta erat aduenit, arma equosque ostenderunt. tum Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum tamquam grauem et duram horrere eam militiam: si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse; expromerent quid sentirent; cum bona uenia se auditurum. ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi utrum uellet liberum esset, nolle militare, tum Scipio ei: 'quoniam igitur, adulescens, quid sentires non dissimulasti, uicarium tibi expediam cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas exerceas docendum cures equo armisque.' laeto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes habebat tradit. ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri uiderunt, se quisque excusare et uicarium accipere. ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica impensa. docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt, quia edictum imperatoris erat ipsum militaturum qui ita non fecisset. egregiam hanc alam equitum euasisse ferunt multisque proeliis rem publicam adiuuisse. Legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militauerant, quos cum optima disciplina institutos credebat tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium oppugnandarum; nihil enim paruum sed Carthaginis iam excidia agitabat animo. inde exercitum per oppida dispertit; frumentum Siculorum ciuitatibus imperat, ex Italia aduecto parcit; ueteres naues reficit et cum iis C. Laelium in Africam praedatum mittit; nouas Panhormi subducit, quia ex uiridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
