# Ab Urbe Condita 29.1.3-4

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, 29.1.3 to 29.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/29.1.3

Praeparatis omnibus ad bellum Syracusas, nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas, uenit. Graeci res a quibusdam Italici generis eadem ui qua per bellum ceperant retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant. omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit. non ipsis tantum ea res sed omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad bellum adiuuerunt. Eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum conciente Ilergete Indibili nulla alia de causa quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto: eum superesse unum ducem Romanis ceteris ab Hannibale interfectis [rebantur]; eo nec in Hispaniam caesis Scipionibus alium quem mitterent habuisse, et postquam in Italia grauius bellum urgeret, aduersus Hannibalem eum arcessitum. praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani habeant, exercitum quoque inde ueterem deductum; trepida omnia et inconditam turbam tironum esse. nunquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore. seruitum ad eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis, nec in uicem his aut illis sed interdum utrisque simul. pulsos ab Romanis Carthaginienses: ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque. haec taliaque dicendo non populares modo sed Ausetanos quoque, uicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis populos. itaque intra paucos dies triginta milia peditum quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, conuenerunt.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
