Latin
Book 29
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 29.18.3
Not analysed yet
'Has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet, nec ante desinet omnibus eos agitare furiis quam reposita sacra pecunia in thesauris fuerit. maiores quondam nostri graui Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, transferre in urbem eam pecuniam uoluerunt; noctu audita ex delubro uox est: abstinerent manus, deam sua defensuram. quia mouendi inde thesauros religio incussa erat, muro circumdari templum uoluerunt; ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia cum subito conlapsa ruina sunt. sed et nunc et tunc et saepe alias dea suam sedem suumque templum aut tutata est aut a uiolatoribus grauia piacula exegit: nostras iniurias nec potest nec possit alius ulcisci quam uos, patres conscripti. ad uos uestramque fidem supplices confugimus. nihil nostra interest utrum sub illo legato sub illo praesidio Locros esse sinatis an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis. non postulamus ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis: ueniat, coram ipse audiat, ipse diluat. si quicquam sceleris quod homo in homines edere potest in nos praetermisit, non recusamus quin et nos omnia eadem iterum si pati possumus patiamur et ille omni diuino humanoque liberetur scelere.'