Latin
Book 3
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 3.24
Not analysed yet
Hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat. Clamant fraude fieri quod foris teneatur exercitus; frustrationem eam legis tollendae esse; se nihilo minus rem susceptam peracturos. Obtinuit tamen L. Lucretius praefectus urbis ut actiones tribuniciae in adventum consulum differrentur. Erat et nova exorta causa motus. A. Cornelius et Q. Servilius quaestores M. Volscio, quod falsus haud dubie testis in Caesonem exstitisset, diem dixerant. Multis enim emanabat indiciis neque fratrem Volsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo visum in publico, sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensum mortuum; nec iis temporibus in quae testis crimen coniecisset Caesonem Romae visum, adfirmantibus qui una meruerant secum eum tum frequentemque ad signa sine ullo commeatu fuisse. Nisi ita esset multi privatim ferebant Volscio iudicem. Cum ad iudicium ire non auderet, omnes eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnationem Volsci quam Caesonis Volscio teste fuerat faciebant. In mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de reo, nisi prius habita de lege essent, passuros negabant. Ita extracta utraque res in consulum adventum est. Qui ubi triumphantes victore cum exercitu urbem inierunt, quia silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos; at illietenim extremum anni iam erat,quartum adfectantes tribunatum, in comitiorum disceptationem ab lege certamen averterant. Et cum consules nihilo minus adversus continuationem tribunatus quam si lex minuendae suae maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent victoria certaminis penes tribunos fuit Eodem anno Aequis pax est petentibus data. Census, res priore anno incohata, perficitur, idque lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt. Censa civium capita centum septendecim milia trecenta undeviginti. Consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit, quod et foris pacem peperere, et domi, etsi non concors, minus tamen quam alias infesta civitas fuit.