Latin
Book 4
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 4.14
Not analysed yet
Postero die, dispositis praesidiis cum in forum descendisset conversaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset, et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent, expertes consiliorum regni qui tumultus, quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicae quaesisset rogitarent, missus ab dictatore Servilius magister equitum ad Maelium "vocat te" inquit, "dictator". Cum pavidus ille quid vellet quaereret, Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum, tunc Maelius recipere se in cateruam suorum, et primum circumspectans tergiuersari, postremo cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere, quod plebi benigne fecisset; orare ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neue ante oculos suos trucidari sinerent. Haec eum vociferantem adsecutus Ahala Servilius obtruncat, respersusque cruore, stipatus caterua patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium, repulso apparitore concitantem multitudinem, poenam meritam habere. Tum dictator "Macte virtute" inquit, "C. Servili, esto liberata re publica".