# Ab Urbe Condita 6.11.25-27

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, 6.11.25 to 6.11.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/6.11.25

Nec ab hominibus salutaris sententia nec a dis tam piae preces auditae sunt. Primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat validamque stationem pro castris opponit; ipse edito loco spectator intentus in eventum alieni consilii constitit. [ 24 ] Simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo non metu pedem rettulit. Lenis ab tergo clivus erat inter aciem et castra; et, quod multitudo suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi vallo appropinquasset hostis, erumperent. Romanus cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus opportunus huic eruptioni fuit; versus itaque in victorem terror et novo hoste et supina valle Romanam inclinavit aciem. Instant Volsci recentes qui e castris impetum fecerant; integrant et illi pugnam qui simulata cesserant fuga. Iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis ferociae veterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat, cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis "Haec est" inquit, "milites, pugna quam poposcistis? Quis homo, quis deus est, quem accusare possitis? Vestra illa temeritas, vestra ignavia haec est. Secuti alium ducem sequimini nunc Camillum et quod ductu meo soletis vincite. Quid vallum et castra spectatis? Neminem vestrum illa nisi victorem receptura sunt". Pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa obvertique aciem viderunt in hostem et dux, praeterquam quod tot insignis triumphis, etiam aetate venerabilis inter prima signa ubi plurimus labor periculumque erat se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in vicem totam alacri clamore pervasit aciem. Neque alter tribunus rei defuit sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigandoad quam rem leviorem auctorem eum culpae societas feceratsed ab imperio totus ad preces versus orare singulos universosque ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent: "Abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium quam unius prudentiae dedi. Camillus in utraque vestra fortuna suam gloriam videt; ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum est, fortunam cum omnibus, infamiam solus sentiam." Optimum visum est in fluctuante acie tradi equos et pedestri pugna invadere hostem. Eunt insignes armis animisque qua premi parte maxime peditum copias vident. Nihil neque apud duces neque apud milites remittitur a summo certamine animi. Sensit ergo eventus virtutis enixae opem et Volsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in veram fugam effusi, magna pars et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris quae capta eodem impetu sunt; plures tamen capti quam occisi.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
