# Ab Urbe Condita 6.11.33-35

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, 6.11.33 to 6.11.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/6.11.33

Merces seditionis proposita confestim seditionem excitavit. Nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam belli novas legiones scribendas patres censuerant; quae utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis impediri coepta; nam neque duci addictos tribuni sinebant neque iuniores nomina dabant. Cum patribus minor [in] praesens cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus esset quippe iam a Praeneste profectos hostes in agro Gabino consedisse nuntiabaturinterim tribunos plebis fama ea ipsa inritaverat magis ad susceptum certamen quam deterruerat neque aliud ad seditionem exstinguendam in urbe quam prope inlatum moenibus ipsis bellum valuit. [ 28 ] Nam cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum Romae, nullum ducem certum esse, patres ac plebem in semet ipsos versos, occasionem rati duces eorum raptim agmine facto, pervastatis protinus agris ad portam Collinam signa intulere. Ingens in urbe trepidatio fuit. Conclamatum "ad arma", concursumque in muros adque portas est; tandemque ab seditione ad bellum versi dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creavere. Is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit. Quod ubi auditum esttantus eius magistratus terror eratsimul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione convenere. Dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium haud procul Allia flumine posita; inde agrum late populantes, fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant; similem pavorem inde ac fugam fore ac bello Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Alliensi die Alliam ipsam, monumentum tantae cladis, reformidaturos? Species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque vocis in oculis atque auribus fore. Has inanium rerum inanes ipsas volventes cogitationes fortunae loci delegaverant spes suas. Romani contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse quem ad Regillum lacum devictum centum annorum pace obnoxia tenuerint: locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta victoriae suae; quin ipsi sibi Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos ut Romae pugnaverint in repetenda patria ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint ne quis hostis qui moenia Romana intrasset nuntium secundae adversaeque fortunae domum perferret.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
