Latin
6.11.38 to 6.11.40
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 6.11.38-40
Not analysed yet
Eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum novi coloni adscripti; rebusque haud prosperis bello domestica quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia maiestasque inter suos obtinuit, solacium fuit. [31 ]Insequentis anni principia statim seditione ingenti arsere tribunis militum consulari potestate Sp. Furio Q. Servilio iterum [Licinio] Menenio tertium P. Cloelio M. Horatio L. Geganio. Erat autem et materia et causa seditionis aes alienum; cuius noscendi gratia Sp. Servilius Priscus Q. Cloelius Siculus censores facti ne rem agerent bello impediti sunt; namque trepidi nuntii primo, fuga deinde ex agris legiones Volscorum ingressas fines popularique passim Romanum agrum attulere. In qua trepidatione tantum afuit ut civilia certamina terror externus cohiberet, ut contra eo violentior potestas tribunicia impediendo dilectu esset, donec condiciones impositae patribus ne quis, quoad bellatum esset, tributum daret aut ius de pecunia credita diceret. Eo laxamento plebi sumpto mora dilectui non est facta. Legionibus novis scriptis placuit duos exercitus in agrum Volscum legionibus divisis duci. Sp. Furius M. Horatius dextrorsus [in] maritimam oram atque Antium, Q. Servilius et L. Geganius laeva ad montes [et] Ecetram pergunt. Neutra parte hostis obvius [fuit]. Populatio itaque non illi vagae similis quam Volscus latrocinii more, discordiae hostium fretus et virtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat sed ab iusto exercitu iusta ira facta, spatio quoque temporis gravior. Quippe a Volscis timentibus ne interim exercitus ab Roma exiret incursiones in extrema finium factae erant; Romano contra etiam in hostico morandi causa [erat], ut hostem ad certamen eliceret. Itaque omnibus passim tectis agrorum vicisque etiam quibusdam exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam utrimque exercitus reducti. [32 ]Parvo intervallo ad respirandum debitoribus dato, postquam quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro iuris dictio et tantum abesse spes veteris levandi fenoris, ut tributo novum fenus contraheretur in murum a censoribus locatum saxo quadrato faciundum; cui succumbere oneri coacta plebes, quia quem dilectum impedirent non habebant tribuni plebis. Tribunos etiam militares patricios omnes coacta principum opibus fecit, L. Aemilium P. Valerium quartum C. Veturium Ser. Sulpicium L. et C. Quinctios Cincinnatos. Iisdem opibus obtinuere ut adversus Latinos Volscosque, qui coniunctis legionibus ad Satricum castra habebant, nullo impediente omnibus iunioribus sacramento adactis tres exercitus scriberent: unum ad praesidium urbis: alterum qui, si qui alibi motus exstitisset, ad subita belli mitti posset: tertium longe validissimum P. Valerius et L. Aemilius ad Satricum duxere. Ubi cum aciem instructam hostium loco aequo invenissent, extemplo pugnatum; et ut nondum satis claram victoriam, sic prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit. Postero die iterata pugna; et aliquamdiu aequa virtute fortunaque Latinae maxime legiones longa societate militiam Romanam edoctae restabant. Sed eques immissus ordines turbavit; turbatis signa peditum inlata, quantumque Romana se invexit acies, tantum hostes gradu demoti; et ut semel inclinavit pugna, iam intolerabilis Romana vis erat. Fusi hostes cum Satricum, quod duo milia inde aberat, non castra peterent, ab equite maxime caesi: castra capta direptaque. Ab Satrico nocte quae proelio proxima fuit, fugae simili agmine petunt Antium; et cum Romanus exercitus prope vestigiis sequeretur, plus tamen timor quam ira celeritatis habuit. Prius itaque moenia intravere hostes quam Romanus extrema agminis carpere aut morari posset. Inde aliquot dies vastando agro absumpti nec Romanis satis instructis apparatu bellico ad moenia adgredienda nec illis ad subeundum pugnae casum.