Latin
6.11.56 to 6.11.57
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 6.11.56-57
Not analysed yet
"At hercule sermo est minime civilis; quid? Rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indignantur? Sermoni, Quirites, simillima. 'Consules' inquit, 'rogo ne vobis quos velitis facere liceat.' An aliter [rogat] qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios creandi potestatem vobis permittit? Si hodie bella sint, quale Etruscum fuit cum Porsenna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo cum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne ferre Sextium haud pro dubio consulem esse, Camillum de repulsa dimicare? Hocine est in commune honores vocare, ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat? Et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex patribus praeterire liceat? Quaenam ista societas, quaenam consortio est? Parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius venis, nisi partem petendo totum traxeris? 'Timeo' inquit, 'ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis plebeium.' Quid est dicere aliud 'quia indignos vestra voluntate creaturi non estis, necessitatem vobis creandi quos non voltis imponam? Quid sequitur, nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se non suffragio creatum dicat? [41 ]"Quomodo extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt; et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem debeant; et occasionibus potius quam virtute petere honores malunt. Est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio vestro eximat, qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis et serva pro liberis faciat. Omitto Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua potestate tamquam regum in Capitolio numeratis: quis est hodie in civitate tam humilis cui non via ad consulatum facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis nostris fiat, si quidem nos ne cum volveritis quidem creare interdum poteritis, istos etiam si nolueritis necesse sit?