Latin
Book 8
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 8.21
Not analysed yet
Cum ipsa per se res anceps esset, prout cuiusque ingenium erat atrocius mitiusue suadentibus, tum incertiora omnia unus ex Privernatibus legatis fecit, magis condicionis in qua natus esset quam praesentis necessitatis memor; qui interrogatus a quodam tristioris sententiae auctore quam poenam meritos Privernates censeret, 'eam' inquit 'quam merentur qui se libertate dignos censent'. Cuius cum feroci responso infestiores factos videret consul eos qui ante Privernatium causam impugnabant, ut ipse benigna interrogatione mitius responsum eliceret, 'quid si poenam' inquit, 'remittimus vobis, qualem nos pacem vobiscum habituros speremus?' 'si bonam dederitis,' inquit 'et fidam et perpetuam; si malam, haud diuturnam.' Tum vero minari nec id ambigue Privernatem quidam et illis vocibus ad rebellandum incitari pacatos populos; pars melior senatus ad molliora responsa trahere et dicere viri et liberi vocem auditam: an credi posse ullum populum aut hominem denique in ea condicione, cuius eum paeniteat, diutius quam necesse sit mansurum? Ibi pacem esse fidam ubi voluntarii pacati sint, neque eo loco ubi servitutem esse velint fidem sperandam esse. In hanc sententiam maxime consul ipse inclinavit animos, identidem ad principes sententiarum consulares, uti exaudiri posset a pluribus, dicendo eos demum qui nihil praeterquam de libertate cogitent dignos esse qui Romani fiant. Itaque et in senatu causam obtinuere et ex auctoritate patrum latum ad populum est ut Privernatibus civitas daretur. Eodem anno Anxur trecenti in coloniam missi sunt; bina iugera agri acceperunt.