# Ab Urbe Condita 8.25

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/8.25

Eodem anno lectisternium Romae quinto post conditam urbem iisdem quibus ante placandis habitum est dies. Noui deinde consules iussu populi cum misissent qui indicerent Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam adversus Graecos cuncta parabant; et alia nova nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia. Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in fidem venerunt, arma virosque ad bellum pollicentes; foedere ergo in amicitiam accepti. Eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. Tria oppida in potestatem venerunt, Allifae, Callifae, Rufrium, aliusque ager primo adventu consulum longe lateque est pervastatus. Hoc bello tam prospere commisso, alteri quoque bello quo Graeci obsidebantur iam finis aderat. Nam praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis territabat patiebantur et velut capti a suismet ipsis praesidiis indigna iam liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema sunt [patiebantur]. Itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset nova auxilia ventura, Samnitium plus quam vellent intra moenia esse rebantur, Tarentinorum iuventutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, exspectabant. Postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa: Charilaus et Nymphius principes civitatis communicato inter se consilio partes ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem. Charilaus fuit qui ad Publilium Philonem venit et, quod bonum faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse. Eo facto utrum ab se prodita an servata patria videatur, in fide Romana positum esse. Sibi privatim nec pacisci quicquam nec petere; publice petere quam pacisci magis ut, si successisset inceptum, cogitaret populus Romanus potius cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset quam qua stultitia et temeritate de officio decessum. Conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam eam partem urbis quam Samnites insidebant accepit; praesidio ei L. Qvinctius tribunus militum praepositus.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
