Latin
8.8.3 to 8.8.4
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 8.8.3-4
Not analysed yet
Alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur, qui ea tempestate hostes erant Romanis eodemque ordine instruxerant aciem; nec vexilla cum vexillis tantum, universi hastati cum hastatis, principes cum principibus, sed centurio quoque cum centurione, si ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat. Duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant, Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir peritusque militiae, Latinus viribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerunt. Romano haud satis fidenti viribus iam Romae permissum erat ab consulibus, ut subcenturionem sibi quem vellet legeret qui tutaretur eum ab uno destinato hoste; isque iuvenis in acie oblatus ex centurione Latino victoriam tulit. Pugnatum est haud procul radicibus Vesuuii montis, qua via ad Veserim ferebat.