# Ab Urbe Condita 9.23

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/9.23

23] Mutata inde belli sedes est; ad Soram ex Samnio Apuliaque traductae legiones. Sora ad Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum. Quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam civium necem reciperandamque coloniam magnis itineribus praevenisset <et> sparsi per vias speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios nuntiarent, obviam itum hosti atque ad fuga alterius partis sed nox incertos victi victoresne essent diremit. Invenio apud quosdam adversam eam pugnam Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum. Suffectus in locum Auli C. Fabius magister equitum cum exercitu novo ab Roma advenit et per praemissos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quove tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis. Dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra vallum obsessi magis quam obsidentis modo, signum repente pugnae proposuit et efficacius ratus ad accendendos virorum fortium animos nullam alibi quam in semet ipso cuiquam relictam spem de magistro equitum novoque exercitu militem celavit et, tamquam nulla nisi in eruptione spes esset, "locis" inquit "angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria patefecerimus viam nullam habemus. Stativa nostra munimento satis tuta sunt sed inopia eadem infesta; nam et circa omnia defecerunt unde subvehi commeatus poterant et, si homines iuvare velint, iniqua loca sunt. Itaque non frustrabor ego vos castra hic relinquendo, in quae infecta victoria sicut pristino die vos recipiatis. Armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent. Castra habeant repetantque quibus operae est trahere bellum: nos omnium rerum respectum praeterquam victoriae nobis abscidamus. Ferte signa in hostem; ubi extra vallum agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendant; damna vestra, milites, omnium circa qui defecerunt populorum praeda sarcientur." Et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi vadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis tantumita enim iusserat dictatorignis est subditus, haud paruum fuit inritamentum. Itaque velut vecordes inlati signa primo impetu hostium turbant; et in tempore, postquam ardentia procul vidit castra magister equitumid convenerat signumhostium terga invadit. Ita circumuenti Samnites, qua potest quisque, fugam per diversa petunt; ingens multitudo in unum metu conglobata ac semet ipsam turba impediens in medio caesa. Castra hostium capta direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
