Latin
9.26.1 to 9.26.4
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 9.26.1-4
Not analysed yet
26] Eodem anno prodito hostibus Romano praesidio Luceria Samnitium facta; nec diu proditoribus impunita res fuit. Haud procul inde exercitus Romanus erat, cuius primo impetu urbs sita in plano capitur. Lucerini ac Samnites ad internecionem caesi; eoque ira processit ut Romae quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent. Praeter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civibus inter tam infestas gentes cogebat. Vicit tamen sententia ut mitterentur coloni; duo milia et quingenti missi. Eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque occultae principum coniurationes factae. De quibus cum ad senatum relatum esset, haudquaquam neglecta res: quaestiones decretae dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit. C. Maenius dictus; is M. Folium magistrum equitum dixit. Ingens erat magistratus eius terror; itaque sive timoris seu conscientiae vi, Calavios Ovium Noviumque ea capita coniurationis fuerantpriusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit. Deinde, ut quaestioni Campanae materia decessit, versa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae sed in universum qui usquam coissent coniurassentve adversus rem publicam quaeri senatum iussisse et coitiones honorum adipiscendorum causa factas adversus rem publicam esse. Latiorque et re et personis quaestio fieri haud abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse. Postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio quin nomina reciperentur. Inde nobilitas, nec ii modo in quos crimen intendebatur sed universi, simul negare nobilium id crimen esse quibus, si nulla obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum novorum; ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id esse simul magistratu abissent. Tum enimvero Maenius, iam famae magis quam imperii memor, progressus in contionem ita verba fecit: "et omnes ante actae vitae vos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiae meae; neque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus vitam egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit. Sed, quoniam quidam nobiles hominesqua de causa vos existimare quam me pro magistratu quicquam incompertum dicere melius estprimum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt; dein, postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia adversariorum, appellationem et tribunicium auxilium, patricii confugerunt; postremo repulsi indeadeo omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent visa in nos inruerunt, et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit; ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam quae non possint temptari ne rationem vitae reddant, me obviam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico. Vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos, non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse." Abdicat inde se dictatura et post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud consulesiis enim ab senatu mandata res estrei facti adversus nobilium testimonia egregie absoluuntur. Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit absolutusque est. Nec diutius, ut fit, quam dum recens erat quaestio per clara nomina reorum viguit: inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque adversus quas comparata erat oppressa est.