Latin
1.1.32.3 to 1.1.32.10
Livy, Ab urbe condita 1.1.32.3-10
Not analysed yet
igitur Latini, cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat, sustulerant animos et, cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et praeterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in novo tum feroci populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria, id se haud facile habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam Numae. ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur nec gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequiculis, quod nunc fetiales habent, descripsit, quo res repetuntur. legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo —lanae velamen est —“audi, Iuppiter,” inquit; “audite, fines” —cuiuscumque gentis sunt, nominat —; “audiat fas: ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit.” peragit deinde postulata. inde Iouem testem facit: “si ego iniuste inpieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me numquam siris esse.” haec, cum finis superscandit, haec, quicumque ei primus vir obvius fuit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis peragit. si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta —tot enim sollemnes sunt —peractis bellum ita indicit: “audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, diique omnes caelestes vosque, terrestres, vosque, inferni, audite: ego vos testor populum illum” —quicumque est, nominat —“iniustum esse neque ius persolvere. sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur.” tum is nuntius Romam ad consulendum redit. confestim rex his ferme verbis patres consulebat: