# Ab urbe condita 1.1.34.10-12

Livy, Ab urbe condita, 1.1.34.10 to 1.1.34.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/ab-urbe-condita/1.1.34.10

has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt domicilioque ibi conparato L. Tarquinium Priscum edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant; et ipse fortunam benigno adloquio, comitate invitandi beneficiisque, quos poterat, sibi conciliando adiuvabat, donec in regiam quoque de eo fama perlata est. notitiamque eam brevi apud regem liberaliter dextereque obeundo officia in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac privatis consiliis bello domique interesset et per omnia expertus postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur.

---

Livy, Ab urbe condita, ed. Wilhelm Weissenborn, Moritz Müller, W. Weissenborn, H. J. Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0914/phi001/phi0914.phi001.perseus-lat2.xml.
