Latin
1.1.41.1 to 1.1.41.2
Livy, Ab urbe condita 1.1.41.1-2
Not analysed yet
Tarquinium moribundum cum, qui circa erant, excepissent, illos fugientes lictores conprehendunt. clamor inde concursusque populi, mirantium, quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eicit. simul quae curando vulneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo conparat, simul, si destituat spes, alia praesidia molitur. Servio propere accito cum paene exanguem virum ostendisset, dextram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat.