# Ab urbe condita 1.1.43.11-13

Livy, Ab urbe condita, 1.1.43.11 to 1.1.43.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/ab-urbe-condita/1.1.43.11

octoginta inde primae classis centuriae ; ibi si variaret, quod raro incidebat, ut secundae classis vocarentur; nec fere umquam infra ita descenderunt, ut ad infimos pervenirent. nec mirari oportet hunc ordinem, qui nunc est post expletas quinque et triginta tribus duplicato earum numero centuriis iuniorum seniorumque, ad institutam ab Servio Tullio summam non convenire. quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque, qui habitabantur, partes eas tribus appellavit, ut ego arbitror, ab tributo; nam eius quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.

---

Livy, Ab urbe condita, ed. Wilhelm Weissenborn, Moritz Müller, W. Weissenborn, H. J. Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0914/phi001/phi0914.phi001.perseus-lat2.xml.
