Latin
1.10.18.12 to 1.10.18.14
Livy, Ab urbe condita 1.10.18.12-14
Not analysed yet
quae te causa, ut provincia tua excederes, induxit?” Volumnius in Samnio res prosperas esse ait, litteris eius accitum venisse; quae si falsae fuerint nec usus sui sit in Etruria, extemplo conversis signis abiturum. “tu vero abeas” inquit, “neque te quisquam moratur; etenim minime consentaneum est, cum bello tuo forsitan vix sufficias, huc te ad opem ferendam aliis gloriari venisse.” bene Hercules verteret, dicere Volumnius: malle frustra operam insumptam, quam quicquam incidisse, cur non satis esset Etruriae unus consularis exercitus.