Latin
1.10.25.1 to 1.10.25.12
Livy, Ab urbe condita 1.10.25.1-12
Not analysed yet
concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum, et pro se quisque nomina dabant; tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi. qua circumfusus turba “quattuor milia” inquit “peditum et sescentos equites dumtaxat scribere in animo est; hodierno et crastino die qui nomina dederitis, mecum ducam. maiori mihi curae est, ut omnes locupletes reducam, quam ut multis rem geram militibus.” profectus apto exercitu et eo plus fiduciae ac spei gerente, quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi praetoris pergit. paucis citra milibus lignatores ei cum praesidio occurrunt; qui ut lictores praegredi viderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis populoque Romano grates agunt, quod eum sibi imperatorem misissent. circumfusi deinde cum consulem salutarent, quaerit Fabius, quo pergerent, respondentibusque lignatum se ire “ain tandem?” inquit; “num castra vallata non habetis?” ad hoc cum subclamatum esset, duplici quidem vallo et fossa, et tamen in ingenti metu esse, “habetis igitur” inquit “adfatim lignorum: redite et vellite vallum.” redeunt in castra terroremque ibi vellentes vallum et iis, qui in castris remanserant, militibus et ipsi Appio fecerunt; tum pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q. Fabi facere iussu. postero inde die castra mota, et Appius praetor Romam dimissus. inde nusquam stativa Romanis fuere. negabat utile esse uno loco sedere exercitum; itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse. fiebant autem itinera, quanta fieri sinebat hiems hauddum exacta. vere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant, praepositoque castris L. Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit, sive ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat, quam quantum esse famae crediderat, sive senatus consulto accitus; nam in utrumque auctores sunt.