Latin
1.10.41.11 to 1.10.41.14
Livy, Ab urbe condita 1.10.41.11-14
Not analysed yet
peditum agmen, quod superfuit pugnae, in castra aut Aquiloniam conpulsum est; nobilitas equitesque Bovianum perfugerunt. equitem eques sequitur, peditem pedes; diversa cornua dextrum ad castra Samnitium, laevum ad urbem tendit. prior aliquanto Volumnius castra cepit; ad urbem Scipioni maiore resistitur vi, non quia plus animi victis est, sed melius muri quam vallum armatos arcent: inde lapidibus propulsant hostem. Scipio, nisi in primo pavore, priusquam colligerentur animi, transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites, satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis. reclamantibus universis primus ipse scuto super caput elato pergit ad portam; secuti alii testudine facta in urbem perrumpunt deturbatisque Samnitibus quae circa portam erant muri occupavere; penetrare in interiora urbis, quia pauci admodum erant, non audent.