Latin
1.2.10.11 to 1.2.10.13
Livy, Ab urbe condita 1.2.10.11-13
Not analysed yet
tumCocles “Tiberine pater” inquit, “te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias.” ita sicut erat armatus in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei. grata erga tantam virtutem civitas fuit: statua in comitio posita; agri quantum uno die circumaravit datum. privata quoque inter publicos honores studia eminebant; nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque aliquid fraudans se ipse victu suo contulit.