Latin
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2, Part 1, Book 2, Chapter 2
Livy, Ab urbe condita 1.2.2.3
Not analysed yet
ac nescio an nimis undique eam minimisque rebus muniendo modum excesserint. consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet, nomen invisum civitati fuit: nimium Tarquinios regno adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium; ne intervallo quidem facto oblitum, tamquam alieni, regni Superbum Tarquinium velut hereditatem gentis scelere ac vi repetisse; pulso Superbo penes Collatinum imperium esse; nescire Tarquinios privatos vivere. non placere nomen, periculosum libertati esse.