Latin
1.2.27.11 to 1.2.27.13
Livy, Ab urbe condita 1.2.27.11-13
Not analysed yet
non esse tamen desertam omnino rem publicam neque proiectum consulare imperium; se unum et suae et patrum maiestatis vindicem fore. cum circumstaret cotidiana multitudo licentia accensa, arripi unum insignem ducem seditionum iussit. ille cum a lictoribus iam traheretur, provocavit; nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicilm, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore; adeo supererant animi ad sustinendam invidiam. crescere inde malum in dies non clamoribus modo apertis, sed, quod multo perniciosius erat, secessione occultisque conloquiis. tandem invisi plebi consules magistrate abeunt, Servilius neutris, Appius patribus mire gratus.