Latin
1.2.47.10 to 1.2.47.12
Livy, Ab urbe condita 1.2.47.10-12
Not analysed yet
itaque consul decernente senatu triumphum, si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia eo bello opera facile passurum respondit; se, familia funesta Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba, consule altero amisso, publico privatoque deformem luctu lauream non accepturum. omni acto triumpho depositus triumphus clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumulatior redit. funera deinde duo deinceps collegae fratrisque ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse maximam partem earum ferret. neque inmemor eius, quod initio consulatus inbiberat, reconciliandi animos plebis, saucios milites curandos dividit patribus. Fabiis plurimi dati nec alibi maiore cura habiti. inde populares iam esse Fabii nec hoc ulla re nisi salubri rei publicae arte.