Latin
1.3.2.12 to 1.3.2.13
Livy, Ab urbe condita 1.3.2.12-13
Not analysed yet
non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi; pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit; Aequos populationibus incursionibusque meliores esse, et multas passim manus quam magnam molem unius exercitus rectius bella gerere.