# Ab urbe condita 1.3.40.12-14

Livy, Ab urbe condita, 1.3.40.12 to 1.3.40.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/ab-urbe-condita/1.3.40.12

senatu disceptante agi et iam nunc ita se parare Ap. Claudium, ut comitiorum, quae decemviris creandis decemvir ipse habuerit, sciat sibi rationem reddendam esse, utrum in unum annum creati sint, an donec leges, quae deessent, perferrentur. in praesentia omnia praeter bellum omitti placere; cuius si falso famam volgatam vanaque non nuntios solum, sed Tusculanorum etiam legatos adtulisse putent, speculatores mittendos censere, qui certius explorata referant; sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum primo quoque tempore haberi et decemviros quo cuique eorum videatur exercitus ducere nec rem aliam praeverti.

---

Livy, Ab urbe condita, ed. Wilhelm Weissenborn, Moritz Müller, W. Weissenborn, H. J. Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0914/phi001/phi0914.phi001.perseus-lat2.xml.
