Latin
1.3.56.11 to 1.3.56.13
Livy, Ab urbe condita 1.3.56.11-13
Not analysed yet
non ita se invidiam pertimuisse, ut nihil in aequitate et misericordia civium suorum spei habeat. quod si indicta causa in vincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare et monere, ne imitentur quos oderint. quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendae appellationis, in quod conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum; inplorare leges de provocatione et consulares et tribunicias eo ipso anno latas. quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat? cui plebeio et humili praesidium in legibus fore, si Appi Claudio non sit? se documento futurum, utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit et appellatio provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.