Latin
1.3.68.9 to 1.3.68.13
Livy, Ab urbe condita 1.3.68.9-13
Not analysed yet
his ego gratiora dictu alia esse scio; sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. vellem equidem vobis placere, Quirites; sed multo malo vos salvos esse, qualicumque erga me animo futuri estis. natura ita comparatum est, ut, qui apud multitudinem sua causa loquitur, gratior eo sit, cuius mens nihil praeter publicum commodum videt; nisi forte adsentatores publicos, plebicolas istos, qui vos nec in armis nec in otio esse sinunt, vestra vos causa incitare et stimulare putatis. concitati aut honori aut quaestui illis estis, et, quia in concordia ordinum nullos se usquam esse vident, malae rei se quam nullius turbarum ac seditionum duces esse volunt. quarum rerum si vos taedium tandem capere potest et patrum vestrosque antiquos mores vultis pro his novis sumere, nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero et a portis nostris moenibusque ad illorum urbes hunc belli terrorem, quo nunc vos attoniti estis, transtulero.”