# Ab urbe condita 1.4.5.1-4

Livy, Ab urbe condita, 1.4.5.1 to 1.4.5.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/ab-urbe-condita/1.4.5.1

denique utrum tandem populi Romani an vestrum summum imperium est? regibus exactis utrum vobis dominatio an omnibus aequa libertas parta est? oportet licere populo Romano, si velit, iubere legem; an, ut quaeque rogatio promulgata erit, vos dilectum pro poena decernetis, et, simul ego tribunus vocare tribus in suffragium coepero, tu statim consul sacramento iuniores adiges et in castra educes et minaberis plebi, minaberis tribuno? quid, si non, quantum istae minae adversus plebis consensum valerent, bis iam experti essetis? scilicet, quia nobis consultum volebatis, certamine abstinuistis; an ideo non est dimicatum, quod, quae pars firmior, eadem modestior fuit? nec nunc erit certamen, Quirites; animos vestros illi temptabunt semper, vires non experientur.

---

Livy, Ab urbe condita, ed. Wilhelm Weissenborn, Moritz Müller, W. Weissenborn, H. J. Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0914/phi001/phi0914.phi001.perseus-lat2.xml.
