# Ab urbe condita 1.5.4.12-14

Livy, Ab urbe condita, 1.5.4.12 to 1.5.4.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/ab-urbe-condita/1.5.4.12

nos intra vicensimum lapidem in conspectu prope urbis nostrae annuam oppugnationem perferre piget. scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est, quod nos ad perseverandum stimulet. septiens rebellarunt; in pace numquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt; auctores fuere contra ius caedis inpiae legatorum nostrorum; Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt hodieque id moliuntur; res repetentis legatos nostros haud procul afuit quin violarent.

---

Livy, Ab urbe condita, ed. Wilhelm Weissenborn, Moritz Müller, W. Weissenborn, H. J. Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0914/phi001/phi0914.phi001.perseus-lat2.xml.
