Latin
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2, Part 1, Book 6, Chapter 34
Livy, Ab urbe condita 1.6.34.5
Not analysed yet
ne id nimis laetum parti alteri esset, parva, ut plerumque solet, rem ingentem moliundi causa intervenit. M. Fabi Ambusti, potentis viri cum inter sui corporis homines tum etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus contemptor eius habebatur, filiae duae nuptae Ser. Sulpicio maior, minor C. Licinio Stoloni erat, inlustri quidem viro, tamen plebeio; eaque ipsa adfinitas haud spreta gratiam Fabio ad vulgum quaesierat.