Latin
1.6.39.11 to 1.6.39.12
Livy, Ab urbe condita 1.6.39.11-12
Not analysed yet
proinde ipsi primum statuerent apud animos, quid vellent, deinde comitiis tribuniciis declararent voluntatem. si coniuncte ferri ab se promulgatas rogationes vellent, esse, quod eosdem reficerent tribunos plebis; perlaturos enim, quae promulgaverint; sin, quod cuique privatim opus sit, id modo accipi velint, opus esse nihil invidiosa continuatione honoris; nec se tribunatum nec illos ea, quae promulgata sint, habituros.