Latin
1.6.40.18 to 1.6.40.20
Livy, Ab urbe condita 1.6.40.18-20
Not analysed yet
ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex patribus praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam consortio est? parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius venis, nisi partem petendo totum traxeris? “timeo” inquit, “ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis plebeium.” quid est dicere aliud “quia indignos vestra voluntate creaturi non estis, necessitatem vobis creandi, quos non vultis, inponam?” quid sequitur, nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se, non suffragio, creatum dicat?