Latin
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2, Part 1, Book 7, Chapter 13
Livy, Ab urbe condita 1.7.13.8
Not analysed yet
utcumque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri quam nos de tua verius est. sin autem non tuum istuc, sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea, quae dicam, non a militibus imperatori dicta censeas, sed a plebe patribus, —quae si, ut vos vestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat, quis tandem suscenseat?