Latin
1.7.34.12 to 1.7.34.15
Livy, Ab urbe condita 1.7.34.12-15
Not analysed yet
Decium primum spes tenuit cum subeuntibus in adversum collem ex superiore loco se pugnaturum; deinde admiratio incessit, quod nec pugnam inirent nec, si ab eo consilio iniquitate loci deterrerentur, opere se valloque circumdarent. tum centurionibus ad se vocatis: “quaenam illa inscitia belli ac pigritia est, aut quonam modo isti ex Sidicinis Campanisque victoriam pepererunt? huc atque illuc signa moveri ac modo in unum conferri, modo diduci videtis; opus quidem incipit nemo, cum iam circumdati vallo potuerimus esse. tum vero nos similes istorum simus, si diutius hic moremur, quam commodum sit. agitedum, ite mecum, ut, dum lucis aliquid superest, quibus locis praesidia ponant, qua pateat hinc exitus, exploremus.” haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item manipularium militum habitu ductis, ne ducem circumire hostes notarent, perlustravit.