Latin
1.7.35.11 to 1.7.35.12
Livy, Ab urbe condita 1.7.35.11-12
Not analysed yet
signo secundae vigiliae convenistis, quod tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita vadetis vel silentio incautos fallentes vel sentientibus clamore subito pavorem iniecturi. me modo sequimini, quem secuti estis; ego eandem, quae duxit hue, sequar fortunam. quibus haec salutaria videntur, agitedum in dextram partem pedibus transite.”