# Ab urbe condita 1.7.40.1-9

Livy, Ab urbe condita, 1.7.40.1 to 1.7.40.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/ab-urbe-condita/1.7.40.1

ubi primum in conspectum ventum est etarma signaque agnovere, extemplo omnibus memoria patriae iras permulsit. nondum erant tam fortes ad sanguinem civilem nec praeter externa noverant bella, ultimaque rabies secessio ab suis habebatur; itaque iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere ac conloquia: Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret, nedum adversus patriam, Corvinus, omnes caritate cives, praecipue milites et ante alios suum exercitum, complexus.is ad conloquium processit. cognito ei extemplo haud minore ab adversariis verecundia quam ab suis silentium datum. “Deos” inquit “inmortales, milites, vestros meosque ab urbe proficiscens ita adoravi veniamque supplex poposci, ut mihi de vobis concordiae partae gloriam, non victoriam darent. satis fuit eritque, unde belli decus pariatur; hinc pax petenda est. quod deos inmortales inter nuncupanda vota expoqosci, eius me conpotem voti vos facere potestis, si meminisse vultis non vos in Samnio nec in Volscis, sed in Romano solo castra habere, si illos colles, quos cernitis, patriae vestrae esse, si hunc exercitum civium vestrorum, si me consulem vestrum, cuius ductu auspicioque priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra vi cepistis. ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me severior quam in vos. ac si cui genus, si cui sua virtus, si cui etiam maiestas, si cui honores subdere spiritus potuerunt, iis eram natus, id specimen mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim tris et viginti annos natus consul patribus quoque ferox esse, non solum plebi. quod meum factum dictumve consulis gravius quam tribuni audistis? eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur , neque in hos meos et patriae meae milites mitior quam in vos — horreo dicere — hostes ero.

---

Livy, Ab urbe condita, ed. Wilhelm Weissenborn, Moritz Müller, W. Weissenborn, H. J. Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0914/phi001/phi0914.phi001.perseus-lat2.xml.
