Latin
1.8.12.13 to 1.8.12.17
Livy, Ab urbe condita 1.8.12.13-17
Not analysed yet
Aemilius, cuius tum fasces erant, collegam dictatorem dixit; ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus. dictatura popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, adversas nobilitati tulit: unam, ut plebi scita omnes Quirites tenerent, alteram, ut legum, quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores fierent, tertiam, ut alter utique ex plebe, cum eo ,ut utrumque plebeium fieri liceret, censor crearetur. plus eo anno domi acceptum cladis ab consulibus ac dictatore, quam ex victoria eorum bellicisque rebus foris auctum imperium patres credebant.