# Ab urbe condita 1.8.20.1-11

Livy, Ab urbe condita, 1.8.20.1 to 1.8.20.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/ab-urbe-condita/1.8.20.1

Privernum duobus consularibus exercitibus cum obsideretur, alter consul comitiorum causa Romam revocatus. carceres eo anno in circo primum statuti. nondum perfunctos cura Privernatis belli tumultus Gallici fama atrox invasit haud ferme unquam neglecta patribus. extemplo igitur consules novi L. Aemilius Mamercinus et C. Plautius eo ipso die, kal. Quinctilibus, quo magistratum inierunt, conparare inter se provincias iussi et Mamercinus, cui Gallicum bellum evenerat, scribere exercitum sine ulla vacationis venia; quin opificum quoque vulgus et sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur Veiosque ingens exercitus contractus, ut inde obviam Gallis iretur; longius discedi, ne alio itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit. paucos deinde post dies satis explorata temporis eius quiete a Gallis Privernum omnis conversa vis. duplex inde fama est; alii vi captam urbem Vitruviumque vivum in potestatem venisse, alii, priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in dicionem consulis caduceum praeferentes permisisse auctores sunt Vitruviumque ab suis traditum. senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus consulem Plautium dirutis Priverni muris praesidioque valido inposito ad triumphum accersit; Vitruvium in carcere adservari iussit, quoad consul redisset, tum verberatum necari. aedes eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda; quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus adversus aedem Quirini. de senatu Privernate ita decretum, ut, qui senator Priverni post defectionem ab Romanis mansisset, trans Tiberim lege eadem, qua Veliterni, habitaret. His ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de Privernatibus fuit; post triumphum consul necato Vitruvio sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Privernatibus ratus “quoniam auctores defectionis” inquit “meritas poenas et ab dis inmortalibus et a vobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri? equidem,

---

Livy, Ab urbe condita, ed. Wilhelm Weissenborn, Moritz Müller, W. Weissenborn, H. J. Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0914/phi001/phi0914.phi001.perseus-lat2.xml.
