Latin
1.8.30.11 to 1.8.30.13
Livy, Ab urbe condita 1.8.30.11-13
Not analysed yet
tum vero non Samnitium magis legiones quam maiestatem dictatoriam et disciplinam militarem a magistro equitum victam et eversam dictitans, si illi inpune spretum imperium fuisset. itaque plenus minarum iraeque profectus in castra cum maximis itineribus isset, non tamen praevenire famamaduentus sui potuit; praecurrerant enim ab urbe, qui nuntiarent dictatorem avidum poenae venire, alternis paene verbis T. Manli factum laudantem.