Latin
1.9.14.13 to 1.9.14.16
Livy, Ab urbe condita 1.9.14.13-16
Not analysed yet
itaque apud infensos ob interpellatam dulcedinem irae confestim oratio habita est, ut doceretur miles minime cuiquam militum consules odio in hostes cessisse aut cessuros; quin duces sicut belli, ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respectus equitum sescentorum, qui Luceriae obsides tenerentur, praepedisset animos, ne desperata venia hostes caecos in supplicia eorum ageret, perdere prius quam perire optantes. laudare ea milites laetarique obviam itum irae suae esse ac fateri omnia patienda potius, quam proderetur salus tot principum Romanae iuventutis.