Latin
1.9.19.13 to 1.9.19.17
Livy, Ab urbe condita 1.9.19.13-17
Not analysed yet
et forsitan, cum et foederibus vetustis iuncta res Punica Romanae esset et timor par adversus communem hostem duas potentissimas armis virisque urbis armaret, simul Punico Romanoque obrutus bello esset. non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus, sed experti tamen sunt Romani Macedonem hostem adversus Antiochum, Philippum, Persen non modo cum clade ulla, sed ne cum periculo quidem suo. absit invidia verbo et civilia bella sileant: nunquam ab equite hoste numquam a pedite, numquam aperta acie, numquam aequis, utique numquam nostris locis laboravimus; equitem sagittas, saltus inpeditos avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest: mille acies graviores quam Macedonum atque Alexandri avertit avertetque, modo sit perpetuus huius, qua vivimus, pacis amor et civilis cura concordiae.