# Ab urbe condita 1.9.37.10-12

Livy, Ab urbe condita, 1.9.37.10 to 1.9.37.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/ab-urbe-condita/1.9.37.10

eos ipsos non signum certum, non ducem sequentes fundit Romanus fugatosque persequitur. ad castra, ad silvas diversi tendebant. silvae tutius dedere refugium; nam castra in campis sita eodem die capiuntur. aurum argentumque iussum referri ad consulem; cetera praeda militis fuit. caesa aut capta eo die hostium milia ad sexaginta. eam tam claram pugnam trans Ciminiam silvam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno civitatem fuisse, ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis Umbrisque opprimeretur. sed ubicumque pugnatum est, res Romana superior fuit. itaque a Perusia et Cortona et Arretio, quae ferme capita Etruriae populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab Romanis petentes indutias in triginta annos impetraverunt.

---

Livy, Ab urbe condita, ed. Wilhelm Weissenborn, Moritz Müller, W. Weissenborn, H. J. Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0914/phi001/phi0914.phi001.perseus-lat2.xml.
