Latin
1.9.4.12 to 1.9.4.16
Livy, Ab urbe condita 1.9.4.12-16
Not analysed yet
“tecta urbis” dicat aliquis “et moenia et eam turbam, a qua urbs incolitur.” immo hercule produntur ea omnia deleto hoc exercitu, non servantur. quis enim ea tuebitur? inbellis videlicet atque inermis multitudo. tam hercule, quam a Gallorum impetu defendit. an a Veis exercitum Camillumque ducem inplorabunt? hic omnes spes opesque sunt, quas servando patriam servamus, dedendo ad necem patriam deserimus ac prodimus. “at foeda atque ignominiosa deditio est.” sed ea caritas patriae est, ut tam ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, servemus. subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant. ite, consules, redimite armis civitatem, quam auro maiores vestri redemerunt.”