# Ab urbe condita 1.9.8.13-15

Livy, Ab urbe condita, 1.9.8.13 to 1.9.8.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/ab-urbe-condita/1.9.8.13

cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Maelio tribunis plebis, qui neque exsolvi religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, restituerentur, neque se pro eo, quod spondendo pacem servassent exercitum populi Romani, poenam ullam meritos esse neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus violarive posse.

---

Livy, Ab urbe condita, ed. Wilhelm Weissenborn, Moritz Müller, W. Weissenborn, H. J. Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0914/phi001/phi0914.phi001.perseus-lat2.xml.
