Latin
2.21.63.12 to 2.21.63.15
Livy, Ab urbe condita 2.21.63.12-15
Not analysed yet
in eam legationem —legatos enim mitti placuit —Q. Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum moverunt, quam priore consulatu litterae moverant ab senatu missae. paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit; fuga procul etiam maior apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit. id a plerisque in omen magni terroris acceptum. legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis in Etruriam per Appennini tramites exercitus duci est coeptus.