# Ab urbe condita 2.22.3.12-14

Livy, Ab urbe condita, 2.22.3.12 to 2.22.3.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/ab-urbe-condita/2.22.3.12

territis omnibus, qui circa erant, velut foedo omine incipiendae rei insuper nuntiatur signum omni vi moliente signifero convelli nequire. conversus ad nuntium “num litteras quoque” inquit “ab senatu adfers, quae me rem gerere vetent? abi, nuntia, effodiant signum, si ad convellendum manus prae metu obtorpuerunt.” incedere inde agmen coepit primoribus, super quam quod dissenserant ab consilio, territis etiam duplici prodigio, milite in vulgus laeto ferocia ducis, cum spem magis ipsam quam causam spei intueretur.

---

Livy, Ab urbe condita, ed. Wilhelm Weissenborn, Moritz Müller, W. Weissenborn, H. J. Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0914/phi001/phi0914.phi001.perseus-lat2.xml.
