# Ab urbe condita 2.22.60.1-6

Livy, Ab urbe condita, 2.22.60.1 to 2.22.60.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/ab-urbe-condita/2.22.60.1

ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quae in comitio erat, clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant orantes, ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent. feminas quoque metus ac necessitas in foro turbae virorum inmiscuerat. senatus summotis arbitris consuli coeptus. ibi cum sententiis variaretur, et alii redimendos de publico, alii nullam publice inpensam faciendam nec prohibendos ex privato redimi, si quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam praedibusque ac praediis cavendum populo censerent, tum T. Manlius Torquatus, priscae ac nimis durae, ut plerisque videatur, severitatis, interrogatus sententiam ita locutus fertur: “si tantummodo postulassent legati pro iis, qui in hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi sententiam peregissem;

---

Livy, Ab urbe condita, ed. Wilhelm Weissenborn, Moritz Müller, W. Weissenborn, H. J. Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0914/phi001/phi0914.phi001.perseus-lat2.xml.
