Latin
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2, Part 2, Book 22, Chapter 60
Livy, Ab urbe condita 2.22.60.7
Not analysed yet
quid enim aliud quam admonendi essetis, ut morem traditum a patribus necessario ad rem militarem exemplo servaretis? nunc autem, cum prope gloriati sint, quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis, qui Venusiam Canusiumque pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli aequum censuerint, nihil vos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt, ignorare patiar.